On the Articles of Faith and the Sacraments of the Church

Thomas Aquinas · Opuscula III - Collations, Letters
De Articulis Fidei et Ecclesiae Sacramentis
On the Articles of Faith and the Sacraments of the Church
ad archiepiscopum Panormitanum
DeArticuli
IOn the Articles of FaithDe articulis fidei
Prooemium
Prologue
Postulat a me vestra dilectio ut de articulis fidei et Ecclesiae sacramentis aliqua vobis compendiose pro memoriali transcriberem, cum dubitationibus quae circa haec possent moveri. Verum cum omne theologorum studium versetur circa dubitationes contingentes articulos fidei et Ecclesiae sacramenta, si ad plenum vestrae petitioni satisfacere vellem, oporteret totius theologiae summatim comprehendere difficiles quaestiones: quod quantum sit operosum, ut credo, advertit vestra prudentia. Unde ad praesens vobis sufficiat, si articulos fidei et Ecclesiae sacramenta breviter vobis distinguam, et qui errores sint circa quodlibet eorum vitandi.
DeArticuli.lib1
In primis igitur vos scire oportet quod tota fides Christiana circa divinitatem et humanitatem Christi versatur; unde Christus voce hominis loquens ait Creditis in Deum, et in me credite. Circa utrumque autem horum a quibusdam sex, a quibusdam septem articuli distinguuntur: et sic omnes articuli secundum quosdam duodecim, secundum quosdam quatuordecim esse dicuntur. Primi igitur sex articulos sic distinguunt circa fidem divinitatis: sunt enim circa divinitatem tria consideranda, scilicet unitas divinae essentiae, trinitas personarum et effectus divinae virtutis.
DeArticuli.lib1
Pars 1
Part 1
DeArticuli.lib1
De divinitate Christi
On the Divinity of Christ
A. 1On the Unity of the Divine EssenceDe essentiae divinae unitate
Primus igitur articulus est ut credamus essentiae divinae unitatem, secundum illud Deut. VI, 4 Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est. Circa hunc autem articulum plures errores evitandi occurrunt. Primo quidem Gentilium sive Paganorum ponentium plures deos; contra quos dicitur Exo. XX, 3 Non habebis deos alienos coram me.
DeArticuli.A1
Secundus est error Manichaeorum qui ponunt duo prima principia esse, unum a quo sunt omnia bona, aliud a quo sunt omnia mala; contra quos dicitur Is. XLV, 6 Ego Dominus, et non est alter Deus, formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum; ego Dominus faciens omnia haec. Dicitur autem Deus creare malum, quia ipse secundum suam iustitiam infligit malum poenae cum esse conspicit in sua creatura malum culpae.
DeArticuli.A1
Tertius est error Anthropomorphitarum ponentium quidem unum Deum, sed dicentium eum esse corporeum et ad modum humani corporis formatum; contra quos dicitur Io. IV, 24 Spiritus est Deus, et Is. Cui similem fecistis Deum, aut quam imaginem ponetis ei.
DeArticuli.A1
Quartus est error Epicureorum dicentium quod Deus non habet scientiam neque providentiam de rebus humanis; contra quos dicitur I Petri ult. Omnem sollicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
DeArticuli.A1
Quintus est error quorundam Gentilium philosophorum dicentium Deum non esse omnipotentem, sed quod solum potest ea quae naturaliter fiunt; contra quos dicitur in Psalmo Omnia quaecumque voluit Dominus fecit. Omnes igitur hi vel derogant unitati essentiae divinae vel perfectioni; unde contra omnes ponitur in Symbolo Credo in unum Deum Patrem omnipotentem.
DeArticuli.A1
A. 2That There Are Three Divine Persons in One Essence
Quod tres sunt personae divinae in una essentia
That There Are Three Divine Persons in One Essence
DeArticuli.A2
Secundus articulus est quod tres sunt personae divinae in una essentia, secundum illud I Io. ult. Tres sunt qui testimonium dant in caelo, Pater, Verbum et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. Contra hunc articulum sunt plures errores. Primus quidem Sabellii qui posuit unam essentiam sed negavit Trinitatem personarum, dicens quod una persona quandoque dicitur Pater, quandoque Filius, quandoque Spiritus Sanctus.
DeArticuli.A2
Secundus est error Arii qui posuit tres personas sed negavit unitatem essentiae, dicens Filium esse alterius substantiae a Patre, et esse creaturam et minorem Patre, non coaequalem nec coaeternum, sed quod incepit esse postquam non fuerat; et contra hos duos errores dicit Dominus Io. X, 30 Ego et Pater unum sumus, quia, ut dicit Augustinus, quod dicit unum liberat te ab Ario, quod dicit sumus pluraliter liberat te a Sabellio.
DeArticuli.A2
Tertius est error Eunomii qui posuit Filium dissimilem Patri, contra quem dicitur Col. I, 15 Qui est imago invisibilis Dei.
DeArticuli.A2
Quartus est error Macedonii qui posuit Spiritum Sanctum esse creaturam; contra quem dicitur II Cor. III, 17 Dominus autem Spiritus est.
DeArticuli.A2
Quintus est error Graecorum qui dicunt Spiritum Sanctum procedere a Patre sed non a Filio; contra quos dicitur Io. XIV, 26 Paraclitus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, quia scilicet eum mittit Pater tanquam Spiritum Filii et a Filio procedentem; et Io. XVI, 14 dicitur Ille me clarificabit quia de meo accipiet. Et contra omnes hos errores in Symbolo dicitur Credo in Deum Patrem et in Filium eius, genitum non factum consubstantialem Patri, et in Spiritum Sanctum Dominum et vivificantem, qui ex Patre Filioque procedit.
DeArticuli.A2
A. 3On the Creation of ThingsDe creatione rerum
Alii vero quatuor articuli divinitatis pertinent ad effectus divinae virtutis. Quorum primus, qui est tertius, pertinet ad creationem rerum in esse naturae, secundum illud Dixit et facta sunt. Contra hunc articulum primo quidem erravit Democritus et Epicurus, ponentes quod nec materia mundi nec ipsa mundi compositio est a Deo, sed mundus est casu factus per concursum corporum indivisibilium quae rerum principia aestimabant; contra quos dicitur in Psalmo Verbo Domini caeli firmati sunt, id est secundum rationem aeternam, non autem casu.
DeArticuli.A3
Secundus error est Platonis et Anaxagorae, qui posuerunt mundum factum a Deo sed ex materia praeiacenti; contra quos dicitur in Psalmo Mandavit et creata sunt, id est ex nihilo facta.
DeArticuli.A3
Tertius est error Aristotelis, qui posuit mundum a Deo factum sed ab aeterno; contra quem dicitur Gen. I, 1 In principio creavit Deus caelum et terram.
DeArticuli.A3
Quartus est error Manichaeorum, qui posuerunt Deum esse creatorem invisibilium sed visibilia a diabolo facta; contra quos dicitur Hebr. XI, 3 Fide intelligimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent.
DeArticuli.A3
Quintus est error Simonis Magi et Menandri eius discipuli, et multorum aliorum haereticorum eos sequentium, qui creationem mundi non Deo sed angelis attribuunt; contra quos dicit Paulus Act. XVII, 24 Deus qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt, hic caeli et terrae cum sit Dominus etc.
DeArticuli.A3
Sextus est error eorum qui dixerunt Deum non per se ipsum gubernare mundum sed per quasdam potestates sibi subiectas; contra quos dicitur Iob XXXIV, 13 Quem constituit alium super terram, aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? Et contra hos errores dicitur in Symbolo Factorem — vel creatorem — caeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.
DeArticuli.A3
A. 4On the Effects of GraceDe effectibus gratiae
Quartus articulus pertinet ad effectus gratiae per quam iustificamur a Deo, secundum illud Ro. III, 24 Iustificati gratis per gratiam ipsius, scilicet Dei. Et sub hoc articulo comprehenduntur omnia sacramenta Ecclesiae et quaecumque pertinent ad Ecclesiae unitatem et dona Spiritus Sancti et iustitia hominum. Et quia de sacramentis Ecclesiae postea erit agendum, de his interim supersedeamus et alios errores contra hunc articulum exponamus. Quorum primus est Cerinthi et Ebionis et etiam Nazaraeorum, qui dixerunt gratiam Christi non sufficere ad salutem nisi aliquis circumcisionem et alia mandata legis custodiat; contra quos dicitur Ro. III, 28 Arbitramur iustificari hominem per fidem sine operibus legis.
DeArticuli.A4
Secundus est error Donatistarum, qui posuerunt gratiam Christi solum in Africa remansisse, quia scilicet totus alius mundus communicabat Caeciliano Carthaginensi episcopo, quem ipsi damnaverant, et in hoc negabant Ecclesiae unitatem; contra quos dicitur Col. III, 11 quod in Christo Iesu non est Gentilis et Iudaeus, circumcisio et praeputium, Barbarus et Scytha, servus et liber, sed omnia et in omnibus Christus.
DeArticuli.A4
Tertius est error Pelagianorum, qui primo quidem negaverunt peccatum originale esse in parvulis, contra illud quod Apostolus dicit Ro. V, 12 Per unum hominem peccatum in mundum intravit; et in Psalmo dicitur Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum. Secundo dicunt quod principium boni operis est homini a se ipso, sed consummatio est a Deo; contra illud quod dicit Apostolus Phil. II, 13 Deus est qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate. Tertio dicunt gratiam dari hominibus secundum sua merita, contra illud quod Apostolus dicit Ro. XI, 6 Si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia iam non est gratia.
DeArticuli.A4
Quartus error est Origenis, qui posuit omnes animas simul creatas cum angelis, et pro diversitate eorum quae ibi egerunt quosdam homines vocari a Deo per gratiam, quosdam in infidelitate relinqui; contra quod dicit Apostolus Ro. IX, 11 Cum nondum nati essent aut aliquid boni vel mali egissent, dictum est quia maior serviet minori.
DeArticuli.A4
Quintus error est Cathaphrygiarum, id est Montani, Priscae et Maximillae, qui dicunt prophetas quasi arreptitios fuisse et quod non prophetaverunt per Spiritum Sanctum; contra quos dicitur II Petri I, 21 Non enim voluntate humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirante locuti sunt sancti Dei homines. Dicunt etiam quod promissio de adventu Spiritus Sancti non fuit in Apostolis completa sed in eis, contra illud quod dicitur Act. II.
DeArticuli.A4
Sextus est error Cerdonis, qui primo dixit Deum Legis et Prophetarum non esse patrem Christi nec bonum Deum esse sed iustum, patrem vero Christi bonum, quem etiam Manichaei secuti sunt Legem reprobantes; contra quos dicitur Ro. VII, 12 Lex quidem sancta est et mandatum sanctum et iustum et bonum; et Ro. I, 2 dicitur Quod ante promiserat per prophetas suos in Scripturis sanctis de Filio suo.
DeArticuli.A4
Septimus est error eorum qui quaedam quae ad perfectionem vitae pertinent asserunt esse de necessitate salutis: quorum quidam, qui se arrogantissime Apostolicos vocaverunt, nullam spem putant habere salutis eos qui utuntur coniugibus et propria possident. Alii vero, scilicet Tatiani, non vescuntur carnibus easque omnino abominantur, secundum illud Apostoli I Tim. IV, 3: docentes abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. Eutychiani dicunt homines non posse salvari nisi continue orent, propter illud quod Dominus dicit Luce XVIII, 1 Oportet semper orare et non deficere: quod sic accipitur secundum Augustinum ut nulla die intermittantur certa orandi tempora. Alii vero, qui Passalonitae vocantur, in tantum silentio student ut naribus et labiis suis digitum apponant: passalos enim graece dicitur palus et rinchos nasus. Quidam etiam dixerunt quod homo non potest salvari nisi semper nudis pedibus ambulet. Contra quos omnes Apostolus dicit I Cor. X, 22 Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt: ex quo datur intelligi quod, licet aliqua a sanctis viris assumantur tanquam expedientia, non tamen propter hoc opposita redduntur illicita.
DeArticuli.A4
Octavus error est eorum qui dicunt e contrario opera perfectionis non esse praeferenda communi vitae fidelium, sicut Iovinianus posuit quod virginitas non praefertur coniugio, contra illud quod dicitur I Cor. VII, 38 Qui matrimonio iungit filiam suam bene facit, et qui non iungit filiam suam melius facit; et sicut Vigilantius, qui aequavit statum divitias possidentium statui paupertatis propter Christum assumptae, contra quem dicit Dominus Matth. XIX, 21 Si vis perfectus esse, vade et vende omnia quae habes et da pauperibus.
DeArticuli.A4
Nonus error est negantium liberum arbitrium, sicut quidam negavit dicens animas quae sunt malae creationis non posse non peccare; contra quod dicitur I Io. II, 1 Haec scribo vobis ut non peccetis.
DeArticuli.A4
Decimus error est Priscianistarum et etiam Mathematicorum dicentium homines esse fatalibus stellis colligatos, ita scilicet quod eorum opera sunt necessitati astrorum subiecta; contra quos dicitur Ier. X, 2 A signis caeli nolite timere quae gentes timent.
DeArticuli.A4
Undecimus error est dicentium quod homines gratiam Dei et caritatem habentes peccare non possunt, ita quod asserunt eos qui aliquando peccant nunquam caritatem habuisse; contra quos dicitur Apoc. II, 4-5 Caritatem tuam primam reliquisti, memor esto unde excideris.
DeArticuli.A4
Duodecimus error est eorum qui ea quae ab Ecclesia Dei universaliter sunt dicunt non esse observanda, sicut Aeriani qui dicunt statuta ieiunia non esse solemniter celebranda, sed cum quisque voluerit ieiunandum, ne videatur esse sub lege; et sicut Tesseradecathitae, id est Quartodecumani, qui dicunt quartadecima luna Pascha esse celebrandum quocumque die septimanae occurreret, et eadem ratio est de quibuscumque ab Ecclesia statutis. Et contra omnes istos errores in Symbolo Apostolorum dicitur Sanctam Ecclesiam catholicam, sanctorum communionem, peccatorum remissionem; et in Symbolo Patrum dicitur Qui locutus est per prophetas; et unam, sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam; confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
DeArticuli.A4
A. 5On the Resurrection of the DeadDe resurrectione mortuorum
Quintus articulus est de resurrectione mortuorum, de quo dicitur I Cor. XV, 51 Omnes quidem resurgemus; contra quem etiam sunt plurimi errores. Quorum primus est error Valentini qui carnis resurrectionem negavit, quem etiam plures haeretici sunt secuti; contra quem dicitur I Cor. XV, 12 Si Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est?
DeArticuli.A5
Secundus est error Hymenaei et Phileti, contra quos dicit Apostolus quod a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam, vel quia non credebant resurrectionem nisi spiritualem, vel quia non dicebant alios resurrecturos nisi illos qui cum Christo surrexerunt.
DeArticuli.A5
Tertius error est quorundam modernorum haereticorum, qui dicunt resurrectionem futuram, non tamen eorundem corporum, sed animae resument quaedam corpora caelestia; contra quos Apostolus dicit I Cor. XV, 53 Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem et mortale hoc induere immortalitatem.
DeArticuli.A5
Quartus est error Eutychii patriarchae Constantinopolitani, qui posuit quod corpora nostra in resurrectione erunt aeri vel vento similia, ut Gregorius narrat in XIV Moralium; contra quem est quod Dominus post resurrectionem suam corpus suum discipulis palpandum praebuit, dicens Luce ult. Palpate et videte, cum tamen Apostolus dicat Phil. III, 21 quod reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae.
DeArticuli.A5
Quintus error est dicentium quod corpora humana in resurrectione vertentur in spiritum; contra quos Luce ult. dicuntur Spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere.
DeArticuli.A5
Sextus error est Cerinthi, qui mille annos post resurrectionem in terreno regno Christi fabulatur futuros, in quibus homines carnales ventris ac libidinis voluptates habebunt; contra quem dicitur Matth. XXII, 30 In resurrectione neque nubent neque nubentur.
DeArticuli.A5
Quidam etiam dixerunt quod post resurrectionem mortuorum in eodem statu in quo nunc est mundus manebit; contra quos dicitur Apoc. XXI, 1 Vidi caelum novum et terram novam, et Apostolus dicit Ro. VIII, 21 quod ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei. Et contra omnes hos errores dicitur Carnis resurrectionem, et in alio Symbolo Exspecto resurrectionem mortuorum.
DeArticuli.A5
A. 6On the Reward of the Good and the Punishment of the WickedDe remuneratione bonorum et punitione malorum
Sextus articulus pertinet ad ultimum effectum divinitatis, qui est remuneratio bonorum et punitio malorum, secundum illud Psalmi Tu reddes unicuique iuxta opera sua. Et circa hunc etiam fuerunt multi errores. Quorum primus est dicentium quod anima moritur cum corpore sicut Arabs asserit, vel etiam post modicum intervallum sicut Zenon dixit, ut recitatur in libro De ecclesiasticis dogmatibus; contra quem est quod Apostolus dicit Phil. I, 23 Desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, et Apoc. VI, 9 Vidi sub altare Dei animas interfectorum propter verbum Dei.
DeArticuli.A6
Secundus error est Origenis qui posuit daemones et homines damnatos iterum posse purgari et redire in gloriam, et angelos sanctos et homines beatos iterum posse ad mala deduci; quod est contra auctoritatem Domini Matth. XXV, 46 Ibunt hi in supplicium aeternum, iusti autem in vitam aeternam.
DeArticuli.A6
Tertius est error dicentium omnia praemia (bonorum) et omnes poenas malorum futuras esse aequales; contra quorum primum dicitur I Cor. XV, 41 Stella differt a stella in claritate: sic et resurrectio mortuorum; contra secundum vero dicitur Matth. XI, 22 Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis.
DeArticuli.A6
Quartus est error dicentium animas malorum non statim post mortem descendere ad infernum, nec aliquas sanctorum animas paradisum intrare ante diem iudicii; contra quos dicitur Luce XVI, 22 quod mortuus est dives et sepultus est in infernum, et II Cor. V, 1 dicitur Si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur, domum habemus non manufactam conservatam in caelis.
DeArticuli.A6
Quintus est error dicentium non esse purgatorium animarum post mortem, eorum scilicet qui in caritate decedentes aliquid purgabile habent; contra quos dicitur I Cor. III, 12 Si quis aedificaverit supra fundamentum — scilicet fidei per dilectionem operantis — lignum, foenum, stipulam, detrimentum patietur, ipse tamen salvus erit, sic tamen quasi per ignem. Et contra hos errores dicitur in Symbolo Vitam aeternam. Amen, vel Vitam futuri saeculi.
DeArticuli.A6
Alii vero qui septem articulos circa fidem divinitatis assignant, eos sic distinguunt ut primus sit de essentiae unitate, secundus de persona Patris, tertius de persona Filii, quartus de persona Spiritus Sancti, quintus de effectu creationis, sextus de effectu iustificationis, septimus de effectu remunerationis in quo comprehendunt resurrectionem et vitam aeternam. Et sic dum praedictorum sex articulorum secundum dividunt in tres, quintum vero et sextum compingunt in unum, fiunt secundum eos septem articuli; nec refert quantum ad veritatem fidei vel errorum vitationem qualiter distinguantur.
DeArticuli.A6
Pars 2
Part 2
DeArticuli.A6
De humanitate Christi
On the Humanity of Christ
A. 1On the Conception and Birth of ChristDe conceptione et nativitate Christi
Nunc restat considerare articulos qui pertinent ad humanitatem Christi. Circa quam etiam quidam sex articulos distinguunt, quorum primus est circa conceptionem et nativitatem Christi, secundum quod dicitur Is. VII, 14, et introducitur Matth. I, 23, Ecce Virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen eius Emmanuel. Et circa hunc multi errores fuerunt, quorum primus fuit dicentium Christum fuisse purum hominem et quod non semper fuit sed a Maria Virgine sumpsit exordium: et iste est error Carpocratis et Cerinthi et Ebionis et Pauli Samosateni et Photini; contra quos dicitur Ro. VIII Ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus. Amen.
DeArticuli.A1
Secundus error est Manichaeorum dicentium quod Christus non habuit verum corpus sed phantasticum; contra quod est quod Dominus Luce ult. reprehendit errorem discipulorum suorum, qui conturbati et perterriti existimabant se spiritum videre; et Matth. XIV, 26 Videntes eum discipuli supra mare ambulantem turbati sunt, dicentes quia phantasma est, et prae timore clamaverunt, quorum opinionem Dominus removit dicens Habete fiduciam, ego sum, nolite timere.
DeArticuli.A1
Tertius error est Valentini, qui dixit Christum caeleste corpus attulisse nihilque de Virgine assumpsisse, sed per illam tanquam per rivum aut fistulam sine ulla de illa assumpta carne transisse; contra quod dicitur Gal. IV, 4 Misit Deus Filium suum factum ex muliere.
DeArticuli.A1
Quartus est error Apollinaris qui dixit aliquid Verbi in carnem fuisse conversum aut transmutatum, non autem carnem de Mariae carne susceptam, propter id quod dicitur Io. I, 14 Verbum caro factum est, per hoc intelligens quod Verbum sit in carnem conversum; contra quod statim ibidem subditur Et habitavit in nobis. Non autem in nostra natura integre habitasset si fuisset in carnem conversum; unde intelligendum est: Verbum caro factum est id est Verbum factum est homo, sic enim caro frequenter sumitur in Scripturis, secundum illud Is. XL, 5 Videbit omnis caro pariter quod os Domini locutum est.
DeArticuli.A1
Quintus error est Arii, qui posuit Christum humanam animam non habuisse sed Verbum fuisse loco animae; contra quod dicitur Io. X, 18 Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam et iterum sumo eam.
DeArticuli.A1
Sextus error est Apollinaris qui, cum praedicto testimonio et aliis convinceretur humanam animam Christum habuisse, posuit quod Christus non habuit intellectum humanum, sed Verbum Dei fuit ei loco intellectus; contra quod est quod Dominus se hominem esse confitetur Io. VIII, 40 Quaeritis me interficere, hominem qui veritatem locutus sum vobis: non autem fuisset homo si anima rationali caruisset.
DeArticuli.A1
Septimus error est Eutychis qui posuit in Christo unam naturam compositam ex divinitate et humanitate; contra quod Apostolus dicit quod cum in forma Dei esset, formam servi assumpsit, Phil. II, 6, manifeste distinguens in eo duas naturas, divinam et humanam.
DeArticuli.A1
Octavus error est Monothelitarum ponentium in Christo unam scientiam, operationem et voluntatem; contra quod Dominus dicit Matth. XXVI, 39 Non sicut ego volo, sed sicut tu, ubi manifeste in Christo ponitur alia voluntas humana, alia divina, quae est communis Patri et Filio.
DeArticuli.A1
Nonus error est Nestorii, qui posuit Christum Deum perfectum et hominem perfectum, et tamen aliam dixit esse personam Dei et aliam hominis, et quod non est facta unio Dei et hominis in una persona Christi sed solum secundum gratiae inhabitationem; ita quod negat beatam Virginem esse matrem Dei, sed eam dicit esse matrem hominis Christi, contra quod dicitur Luce I, 35 Quod ex te nascetur sanctum vocabitur Filius Dei.
DeArticuli.A1
Decimus error est Carpocratis, qui hominem Christum de utroque parente natum putasse perhibetur; contra quod dicitur Matth. I, 18 Antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto.
DeArticuli.A1
Undecimus error est Helvidii dicentis quod postquam beata Virgo peperit Christum, ex Ioseph plures filios genuit; contra quod dicitur Eze. XLIV, 2 Porta haec clausa erit et non aperietur, et vir non transibit per eam, quoniam Dominus Deus Israel ingressus est per eam. Et contra omnes hos errores in Symbolo Apostolorum dicitur Qui — scilicet Filius Dei — conceptus est de Spiritu Sancto, natus ex Maria Virgine; et in Symbolo Patrum Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de caelis, et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine, et homo factus est.
DeArticuli.A1
A. 2On the Passion and Death of ChristDe passione et morte Christi
Secundus articulus est de passione et morte Christi, secundum quod Dominus ipse praedixit dicens Matth. XX, 18-19 Ecce ascendimus Ierosolymam et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et condemnabunt eum morte, et tradent eum gentibus ad illudendum et flagellandum et crucifigendum. Et circa hunc articulum primo quidem est error Manichaeorum qui, sicut corpus Christi esse phantasticum asserunt, ita passionem Christi non in veritate sed in phantasia fuisse arbitrantur; contra quod dicitur Is. LIII, 4 Vere languores nostros ipse tulit, et Tanquam ovis ad occisionem ductus est, quod etiam inducitur Act. VIII, 32.
DeArticuli.A2
Secundus est error Gaiani qui in Christo unam naturam posuit, sed incorruptibilem et immortalem; contra quod dicitur I Petri III, 18 Christus semel pro peccatis nostris mortuus est. Et contra hos errores ponitur in Symbolo Crucifixus, mortuus et sepultus.
DeArticuli.A2
A. 3On the Descent to HellDe descensu ad inferos
Tertius articulus est de descensu ad inferos: credimus enim animam Christi descendisse ad inferos corpore iacente in sepulcro, Eph. IV, 9 Descendit primum in inferiores partes terrae. Unde in Symbolo dicitur Descendit ad inferos; quod est contra quosdam qui posuerunt Christum non descendisse per se ipsum ad inferos, cum tamen Petrus dicat Act. II, 31 quod non est derelictus in inferno.
DeArticuli.A3
A. 4On the Resurrection of ChristDe resurrectione Christi
Quartus articulus est de resurrectione Christi, secundum quod ipse dixit Matth. XX, 19 Tertia die resurget. Et circa hunc articulum primo quidem erravit Cerinthus, asserens Christum non resurrexisse sed resurrecturum esse; contra quod dicitur I Cor. XV, 4 Resurrexit tertia die secundum Scripturas.
DeArticuli.A4
Secundus error est qui imponitur Origeni, quod sit iterum pro salute daemonum passurus; contra quod dicitur Ro. VI, 9 Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Et contra hos errores dicitur in Symbolo Tertia die resurrexit a mortuis.
DeArticuli.A4
A. 5On the Ascension of Christ into HeavenDe ascensione Christi in caelum
Quintus articulus est de ascensione Christi in caelum, de quo ipse dicit Io. XX, 17 Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum. Circa quem errant Seleuciani qui negant Salvatorem in carne sedere ad dexteram Dei Patris, sed (dicunt) quod eam exuit et in sole posuit; contra quod dicitur Marci ult. Dominus quidem Iesus postquam locutus est eis, ascendit in caelum et sedet a dextris Dei. Unde in Symbolo dicitur Ascendit in caelum, sedet ad dexteram Patris.
DeArticuli.A5
A. 6On His Coming for JudgmentDe adventu ad iudicium
Sextus articulus est de adventu ad iudicium, de quo ipse Dominus dicit Matth. XXV, 31 Cum venerit Filius hominis in maiestate sua et omnes angeli cum eo, tunc sedebit in sede maiestatis suae etc.; et Petrus dicit Act. X, 42 Hic est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum, id est bonorum et malorum, sive eorum qui iam mortui sunt et eorum qui in adventu Christi vivi invenientur. Et circa hoc errant illi de quibus dicitur II Petri III, 3-4 Venient in novissimis diebus in deceptionem illusores, iuxta proprias concupiscentias ambulantes et dicentes: Ubi est nunc promissio aut adventus eius? Contra quos dicitur Iob XIX, 29 Fugite a facie gladii quoniam ultor iniquitatis est gladius, et scitote esse iudicium; unde in Symbolo dicitur Inde venturus est iudicare vivos et mortuos.
DeArticuli.A6
Illi autem qui septem articulos humanitatis ponunt distinguunt primum articulum in duos, ponentes scilicet sub alio articulo conceptionem Christi et sub alio eius nativitatem.
DeArticuli.A6
IIOn the Sacraments of the ChurchDe Ecclesiae sacramentis
A. 1On the Sacraments in GeneralDe sacramentis in communi
Nunc restat considerare de Ecclesiae sacramentis; quae tamen omnia comprehenduntur sub quarto articulo qui ad effectum gratiae pertinet, sed quia specialem de sacramentis quaestionem fecistis, de his seorsum est agendum.
We shall now consider the sacraments of the Church, all of which are comprehended under the fourth article, which pertains to the effect of grace.
DeArticuli.A1
Est igitur primo sciendum quod, sicut Augustinus dicit in X De civitate Dei, sacramentum est sacrum secretum vel sacrae rei signum. Fuerunt autem in Veteri lege quaedam sacramenta, id est sacrae rei signa, sicut agnus paschalis et alia sacramenta legalia; quae quidem solum significabant gratiam Christi, non tamen eam causabant. Unde Apostolus Gal. IV, 9 vocat ea egena et infirma elementa: egena quidem quia gratiam non continebant, infirma quia gratiam conferre non poterant. Sacramenta vero Novae legis continent et conferunt gratiam: in eis enim virtus Christi sub tegumento rerum visibilium secretius operatur salutem, ut Augustinus dicit. Et ideo sacramentum Novae legis est invisibilis gratiae visibilis forma, ut imaginem gerat et causa existat: sicut ablutio quae fit in aqua baptismatis repraesentat interiorem mundationem quae fit a peccatis per virtutem baptismi.
First of all, it must be known that, as St. Augustine says in the tenth book of The City of God, a sacrament is a sacred thing, or the sign of a sacred thing.This is slightly different in the passage quoted in The City of God, bk x, ch. x. See also Epist. ii. The "Roman Catechism" ("The Sacraments in General," Chapter I, 4) seemingly follows St. Thomas here. Even in the old law there were certain sacraments, that is, signs of a sacred thing—for example, the paschal lamb and other legal sacred signs or sacraments which, however, did not cause grace but only signified or indicated the grace of Christ. The Apostle calls these sacraments weak and needy elements (Gal 4:9). They were needy because they did not contain grace, and they were weak because they could not confer grace. In them, as St. Augustine says, the merits of Christ brought about salvation in a more hidden manner under the cover of visible things. The sacraments of the new law, on the other hand, both contain grace and confer it. A sacrament of the new law is a visible form of invisible grace. Thus, the exterior washing which takes place when the water is poured in baptism represents that interior cleansing which takes away sin by virtue of the sacrament of baptism.
DeArticuli.A1
Sunt autem huiusmodi sacramenta Novae legis septem, scilicet baptismus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, extrema unctio, ordo et matrimonium; quorum prima quinque ordinantur ad perfectionem unius hominis in se ipso, alia vero duo ordinantur ad perfectionem et multiplicationem totius Ecclesiae. Vita enim spiritualis conformatur vitae corporali. In vita autem corporali homo perficitur primo quidem per generationem qua nascitur in hoc mundo, secundo per augmentum quo perducitur ad quantitatem et virtutem perfectam, tertio per cibum quo sustentatur hominis vita et virtutes. Et haec quidem sufficerent si nunquam eum infirmari contingeret; sed quia frequenter homo infirmatur, quarto indiget sanatione. Sic est in vita spirituali.
There are seven of these sacraments of the new law: baptism, confirmation, the eucharist, penance, extreme unction, orders, and matrimony. The first five of these sacraments are intended to bring about the perfection of the individual man in himself; whereas the other two are so constituted that they perfect and multiply the entire Church. The spiritual life conforms to the physical life. In the physical life man is perfected in three chief ways: first, by generation, in that he is born into this world; secondly, by growth, through which he is brought up into stature and perfect strength; thirdly, by food which sustains man's life and powers. This would suffice were it not that man is attacked by illnesses, and hence, fourthly, he needs something which will bring him back to health. This also holds true in the spiritual life.
DeArticuli.A1
Primo quidem indiget homo regeneratione quae fit per baptismum, secundum illud Io. III, 5 Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Secundo oportet quod homo accipiat perfectam virtutem, quasi quoddam spirituale augmentum, per sacramentum confirmationis: ad similitudinem Apostolorum quos Spiritus Sanctus in eos veniens confirmavit, unde Dominus eis dixit, Luce ult. Sedete hic, donec induamini virtute ex alto. Tertio oportet quod homo spiritualiter nutriatur per eucharistiae sacramentum, secundum illud Io. VI, 54 Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis. Quarto oportet quod homo sanetur spiritualiter quidem per sacramentum poenitentiae, secundum illud Ps. Sana animam meam, quia peccavi tibi; spiritualiter autem simul et corporaliter per sacramentum extremae unctionis, secundum illud Iac. ult. Infirmatur quis in vobis, inducat presbyteros Ecclesiae et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum et alleviabit eum Dominus, et si in peccatis sit dimittetur ei. Quantum autem ad communem Ecclesiae utilitatem ordinantur duo sacramenta, scilicet ordo et matrimonium: quia per ordinem Ecclesia gubernatur et multiplicatur spiritualiter, per matrimonium multiplicatur corporaliter.
First, man needs regeneration or re-birth which is brought through the sacrament of baptism: unless a man be born again of water and the Holy Spirit, he cannot enter into the kingdom of God (John 3:5). Secondly, it is necessary that man develop perfect strength, which is, as it were, a spiritual growth, and this indeed comes to him in the sacrament of confirmation. This is like the strengthening which the apostles received when the Holy Spirit came upon them and confirmed them. The Lord had said to them: but stay you in the city of Jerusalem till you be endued with power from on high (Luke 24:49). The third similarity is that man must be fed with spiritual food: unless you eat the flesh of the Son of Man, and drink his blood, you shall not have life in you (John 6:54). Fourthly, man must be healed spiritually through the sacrament of penance: heal my soul, for I have sinned against you (Ps 40:5). One is healed both in soul and in body in the sacrament of extreme unction: is any man sick among you? Let him bring in the priests of the Church, and let them pray over him, anointing him with oil in the name of the Lord. And the prayer of faith shall save the sick man, and the Lord shall raise him up, and if he be in sins, they shall be forgiven him (Jas 5:14). Two of the sacraments, orders and matrimony, are instituted for the common good of the Church. Through the sacrament of orders the Church is ruled and is spiritually multiplied; and through matrimony it is increased physically in numbers.
DeArticuli.A1
Est autem considerandum quod praedicta septem sacramenta quaedam habent communia et quaedam propria. Commune quidem est omnibus sacramentis quod conferant gratiam, sicut dictum est; et est omnibus commune quod omne sacramentum consistit in verbis et rebus corporalibus, sicut in Christo, qui est sacramentorum auctor, est Verbum caro factum. Et sicut caro Christi sanctificata est et virtutem sanctificandi habet per Verbum sibi unitum, ita et res sacramentorum sanctificantur et vim sanctificandi habent per verba quae in his proferuntur; unde Augustinus dicit Super Ioannem Accedit verbum ad elementum et fit sacramentum. Unde verba quibus sanctificantur sacramenta dicuntur formae sacramentorum; res autem sanctificatae per huiusmodi verba dicuntur sacramentorum materiae, sicut aqua est materia baptismi et chrisma confirmationis. Requiritur etiam in quolibet sacramento persona ministri conferentis sacramentum cum intentione faciendi quod facit Ecclesia: quorum trium si aliquid desit, id est si non sit debita forma verborum, si non sit debita materia, si minister sacramenti non intendit conficere sacramentum, non perficitur sacramentum. Impeditur etiam effectus sacramenti per culpam recipientis, puta si fictus accedat et non corde parato ad suscipiendum sacramentum, talis enim licet sacramentum suscipiat, effectum tamen sacramenti, id est gratiam Spiritus Sancti, non recipit, quia ut dicitur Sap. I, 5 Spiritus Sanctus disciplinae effugiet fictum. E converso autem aliqui nondum receperunt sacramentum, qui tamen effectum sacramenti suscipiunt propter devotionem quam habent ad sacramentum quod habent in voto sive in desiderio.
The seven sacraments have some things which they all hold in common, and some things which are proper to each one. That which is common to all the sacraments is that they confer grace. It is also common to all the sacraments that a sacrament is made up of words and physical acts. And so also Christ, who is the author of the sacraments, is the Word made flesh. And just as the flesh of Christ was sanctified, and has the power of sanctifying because of the Word united to itself, so also the sacraments are made holy and have the power of sanctifying through the words which accompany the action. Thus, St. Augustine says: the word is joined to the element and the sacrament is made.In Ioan., Tract. LXXX, 3. Now, the words by which the sacraments are sanctified are called the form of the sacraments; and the things which are sanctified are called the matter of the sacraments. Water, for example, is the matter of baptism, and the holy chrism is the matter of confirmation. In each sacrament there is required a minister, who confers the sacrament with the intention of doing that which the Church intends. If any one of these three requirements is lacking, the sacrament is not brought into being, viz., if there is lacking the due form of the words, or if the matter is not present, or if the minister does not intend to confer the sacrament. The effect of the sacrament is likewise impeded through the fault of the recipient, for example, if one feigns to receive it and with a heart unprepared to receive worthily. Such a one, although he actually receives the sacrament, does not receive the effect of the sacrament, that is, the grace of the Holy Spirit. For the Holy Spirit of discipline will flee from the deceitful (Wis 1:5). On the other hand, however, there are some who never even receive sacramentally, yet who receive the effect of the sacrament because of their devotion towards the sacrament, which they may have in desire or in a vow.
DeArticuli.A1
Sunt autem et quaedam propria sacramentis quibusdam. Nam quaedam horum imprimunt characterem, id est spirituale quoddam signum distinctivum a ceteris, sicut in sacramento baptismi, in sacramento ordinis et in sacramento confirmationis; et talia sacramenta nunquam iterantur super eandem personam. Nunquam enim ille qui est baptizatus debet ulterius baptizari, neque confirmatus iterum confirmari, nec ordinatus iterum ordinari, quia character qui in huiusmodi sacramentis imprimitur indelebilis est. In aliis vero sacramentis non imprimitur character suscipienti ea, et ideo possunt iterari quantum ad personam suscipientem, non tamen quantum ad materiam. Potest enim unus homo frequenter eucharistiam sumere, frequenter poenitere, frequenter extremam unctionem suscipere, frequenter matrimonium contrahere; non tamen eadem hostia debet frequenter consecrari, nec idem oleum infirmorum debet frequenter benedici.
There are some things which are characteristic of each individual sacrament. Certain ones impress a character on the soul which is a certain spiritual sign distinct from the other sacraments. Such are the sacraments of orders, baptism, and confirmation. The sacraments which give a character are never repeated in the same person who has once received it. Thus, he who is baptized need never again receive this sacrament; neither can he who has been confirmed receive confirmation again; and one who has been ordained need never repeat his ordination. The reason is that the character which each of these sacraments impresses is indelible. In the other sacraments, however, a character is not impressed on the recipient, and hence they can be repeated as far as the person is concerned, not however as far as the matter is concerned. Thus, one can frequently receive penance, frequently receive the eucharist, and can be anointed more than once with extreme unction, and likewise he can be married more than once. Yet, regarding the matter, the same host cannot be frequently consecrated, nor ought the oil of the sick be frequently blessed.
DeArticuli.A1
Est etiam et alia differentia, quod quaedam sacramenta sunt de necessitate salutis, sicut baptismus et poenitentia quae sunt instituta ad purgandum peccata, quibus non existentibus non potest homo salvari. Alia vero sacramenta non sunt de necessitate salutis, quia sine eis potest esse salus, nisi propter contemptum sacramenti.
There is also another difference, because certain sacraments are necessary for salvation, as baptism and penance which were instituted for the cleansing of sin. If these did not exist, man would not be able to be saved. But the other sacraments are not necessary for salvation, because without them man is able to be saved, unless he neglect them out of contempt.
DeArticuli.A1
A. 2On BaptismDe baptismo
His visis in communi circa Ecclesiae sacramenta, oportet quaedam in speciali de singulis dicere. Primo igitur circa baptismum sciendum est quod materia baptismi est aqua vera et naturalis, nec differt utrum sit frigida vel calefacta; in aquis autem artificialibus, sicut est aqua rosacea, et aliis huiusmodi, baptizari non potest. Forma autem baptismi est ista Ego te baptizo in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Minister autem huius sacramenti proprius est sacerdos, cui ex officio competit baptizare; in articulo tamen necessitatis non solum diaconus sed etiam laicus et mulier, immo etiam paganus et haereticus potest baptizare, dum modo servet formam Ecclesiae et intendat facere quod facit Ecclesia. Si vero extra articulum necessitatis aliquis a talibus baptizetur, recipit quidem sacramentum, et non debet iterum baptizari, non tamen recipit gratiam sacramenti, quia ficti reputantur utpote contra statutum Ecclesiae sacramentum accipientes. Effectus autem Baptismi est remissio culpae originalis et actualis, et etiam totius culpae et poenae, ita quod baptizatis non est aliqua satisfactio iniungenda pro peccatis praeteritis, sed statim morientes post baptismum introducuntur ad gloriam Dei; unde effectus baptismi ponitur apertio ianuae paradisi.
Having considered the sacraments of the Church in general, it is now necessary to say something about each one in particular. First, we consider baptism, of which it must be known that the matter of this sacrament is natural water, and it makes no difference whether it is cold or warm. In artificial waters, however, such as rose water, one cannot baptize. The form of Baptism is: I baptize you in the name of the Father and of the Son and of the Holy Spirit. The minister of baptism ordinarily is the priest, whose office it is to baptize. In case of necessity, however, not only a deacon but also any lay person, even a pagan or a heretic, can baptize as long as he observes the form specified by the Church, and intends to act according to the intention of the Church. If a person is baptized by these not in a case of necessity, he received the sacrament and must not again be baptized; but the grace of the sacrament is not received, because such persons are not truly deputed to baptize outside of cases of necessity, and, hence, they act contrary to the law of the Church regulating reception of the sacraments. The effect of baptism is to remit both original and actual sin as well as all guilt and punishment which they incur. No kind of punishment must be enjoined for past sins upon those just newly baptized. Hence, those who die immediately after baptism are admitted to the glory of God without delay. The effect, therefore, of baptism is the opening of the gates of paradise.
DeArticuli.A2
Circa hoc sacramentum fuerunt aliqui errores. Primus quidem Solentianorum, qui baptismum in aqua non recipiunt sed solum baptismum spiritualem; contra quos Dominus dicit Io. III, 5 Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto non potest intrare in regnum Dei.
There have been certain errors concerning this sacrament. The first was that of the Solentiani, who received not a baptism of water, but only a spiritual baptism. Against them the Lord says: unless a man be born again of water and the Holy Spirit, he cannot enter into the kingdom of God (John 3:5).
DeArticuli.A2
Secundus error fuit Donatistarum rebaptizantium eos qui sunt a catholicis baptizati; contra quos dicitur Eph. IV, 5 Una fides, unum baptisma.
The second error was that of the Donatists, who re-baptized those who had been baptized by the Catholics. Against them it is written: one faith, one baptism (Eph 4:5).
DeArticuli.A2
Est etiam alius error eorum: nam dicunt quod homo in peccato existens non potest baptizare; contra quos dicitur Io. I, 33 Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat, scilicet Christus. Unde non nocet homini malus minister, nec in hoc nec in aliis sacramentis, quia Christus est bonus qui interius perficit sacramentum.
They also err in holding that a man in the state of sin cannot baptize. Against them it is said: he upon whom you see the Spirit descending, and remaining upon him, he it is who baptizes (John 1:33). It is thus seen that a minister who is himself evil does not invalidate either this or any of the other sacraments, because it is Christ who interiorly gives to each sacrament its efficacy, and he is good.
DeArticuli.A2
Quartus error est Pelagianorum qui dicunt pueros propterea baptizari ut regeneratione adoptati admittantur ad regnum Dei, de bono in melius translati, non ista renovatione ab aliquo malo obligationis veteris absoluti.
The fourth error is that of the Pelagians who say that children must be baptized because by their regeneration they, as adopted children of God, are admitted into the kingdom, but by this regeneration they are not freed from original sin.
DeArticuli.A2
A. 3On ConfirmationDe confirmationis
Secundum sacramentum est confirmationis, cuius materia est chrisma confectum ex oleo, quod significat nitorem conscientiae, et balsamo, quod significat odorem bonae famae, per episcopum benedicto. Forma autem huius sacramenti est talis Consigno te signo crucis et confirmo te chrismate salutis in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen. Minister autem huius sacramenti est solus episcopus: non enim licet sacerdoti confirmandos chrismate in fronte inungere. Effectus autem huius sacramenti est quod in eo datur Spiritus Sanctus ad robur, sicut datus est Apostolis in die Pentecostes, ut scilicet christianus audacter confiteatur nomen Christi. Et ideo confirmandus in fronte ungitur in quo est sedes verecundiae, ut scilicet nomen Christi confiteri non erubescat, et praecipue crucem eius quae est Iudaeis scandalum, Gentibus autem stultitiam; et propter hoc etiam signo crucis signantur.
The second sacrament is confirmation. The matter of this sacrament is chrism made from oil, which signifies the bright lustre of conscience, and from balsam, which signifies the odor of a good name; both of which are blessed by the bishop. The form of this sacrament is: I sign you with the sign of the cross, and I confirm you with the chrism of salvation, in the name of the Father, and of the Son, and of the Holy Spirit. Amen. The minister of this sacrament is solely the bishop. It is not licit for a priest to anoint on the forehead with chrism those who are to be confirmed. The effect of confirmation is that the Holy Spirit is imparted to give strength, just as he was given to the apostles on the day of Pentecost. Thus, the Christian must boldly confess the name of Christ. The one who is confirmed is anointed on the forehead wherein is the seat of fear; so that he will not blush to confess either the name of Christ or especially the cross of Christ, which was to the Jews a scandal, and to the Gentiles foolishness; for this reason he is signed with the sign of the cross.
DeArticuli.A3
Circa hoc autem sacramentum est error quorundam Graecorum dicentium quod sacerdos simplex hoc sacramentum potest conferre; contra quos dicitur Act. VIII, 14-17 quod Apostoli miserunt Petrum et Ioannem Apostolos, qui imponebant manus super eos qui baptizati erant a Philippo diacono, et accipiebant Spiritum Sanctum: episcopi autem sunt in Ecclesia loco Apostolorum, et loco illius manus impositionis datur in Ecclesia confirmatio.
Certain of the Greeks erred concerning this sacrament in saying that it could be administered by one who is only a priest. Against this it is said that the apostles sent Peter and John, who were apostles, to impose hands upon those who had been baptized by Philip the deacon, and they received the Holy Spirit. Now, the bishops of the Church are in the places of the apostles, and in their place also do they impose hands when the sacrament of confirmation is administered.
DeArticuli.A3
A. 4On the EucharistDe eucharistiae
Tertium sacramentum est eucharistia, cuius materia est panis triticeus et vinum de vite, modica aqua permixta ita quod aqua transeat in vinum: nam aqua significat populum qui incorporatur Christo. De alio autem pane quam tritici et de alio vino quam vitis non potest hoc confici sacramentum. Forma autem huius sacramenti sunt ipsa verba Christi dicentis Hoc est corpus meum, et Hic est calix sanguinis mei, novi et aeterni testamenti, qui pro vobis et pro multis effundetur in remissionem peccatorum; quia sacerdos in persona Christi loquens hoc conficit sacramentum. Minister autem huius sacramenti est sacerdos, nec aliquis alius potest conficere corpus Christi.
The third sacrament is the holy eucharist. Its matter is wheaten bread and wine from the grape mixed with a little water so that the water becomes part of the wine. The water signifies the faithful who are incorporated into Christ. Other than wheaten bread and wine from the grape cannot be the matter for this sacrament. The form of this sacrament is the very words of Christ, this is my body, and this is the chalice of my blood of the new and eternal testament; the mystery of faith; which shall be shed for you and for many, for the remission of sins. These words spoken by the priest in the person of Christ brings into being this sacrament. The minister of this sacrament is the priest; and no one else can consecrate this matter into the body of Christ.
DeArticuli.A4
Effectus autem huius sacramenti est duplex, quorum primus consistit in ipsa consecratione sacramenti: nam virtute praedictorum verborum panis convertitur in corpus Christi et vinum in sanguinem, ita tamen quod totus Christus continetur sub speciebus panis quae remanent sine subiecto, et totus Christus sub speciebus vini; et sub qualibet parte hostiae consecratae vel vini consecrati separatione facta est totus Christus. Alius vero effectus huius sacramenti, quem in anima digne sumentis facit, est adunatio hominis ad Christum, sicut ipse dicit Io. VI, 56 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in eo. Et quia per gratiam homo Christo incorporatur et membris eius unitur, consequens est quod per hoc sacramentum in sumentibus digne gratia augeatur. Sic igitur in hoc sacramento est aliquid quod est sacramentum tantum, scilicet ipsa species panis et vini, et aliquid quod est res et sacramentum, scilicet corpus Christi verum, et aliquid quod est res tantum, scilicet unitas corporis mystici, id est Ecclesiae, quam hoc sacramentum et significat et causat.
The effect of this sacrament is twofold: first, in the very consecration of the sacrament, since in virtue of the above words bread is changed into the body of Christ, and wine into his blood; so that Christ is entirely contained under the appearances of bread which remain without a subject; and Christ is entirely contained under the appearances of wine. And, moreover, under each part of the consecrated host and of the consecrated wine, Christ is totally present even after the separation is made. The second effect of this sacrament, which is brought about in the soul of one who worthily receives it, is the union of man with Christ, as he himself says: he who eats my flesh and drinks my blood abides in me and I in him (John 6:57). And since man is incorporated with Christ and united to his members through grace, it follows that through this sacrament grace is increased in those who receive it worthily. Thus, therefore, in this sacrament there is that which is the sacrament alone (sacramentum tantum), that is, the species of bread and wine; and that which is known as the res et sacramentum, that is, the true body of Christ; and that which is the res tantum, that is the unity of the mystical body, that is, the Church which this sacrament both signifies and causes.
DeArticuli.A4
Fuerunt etiam et circa hoc sacramentum multi errores. Quorum primus est eorum qui dicunt quod in hoc sacramento non est verum corpus Christi sed tantum significative, cuius erroris dicitur fuisse Berengarius; contra quod dicitur Io. VI, 55 Caro mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
There have been many errors regarding this sacrament. The first error is of those who say that in this sacrament is not the true body of Christ but only a sign of it. The author of this error is said to be Berengarius against whom it is written: for my flesh is meat indeed; and my blood is drink indeed (John 6:56).
DeArticuli.A4
Secundus est error Artotyritarum, qui offerunt in sacramento panem et caseum, dicentes a primis hominibus oblationes de fructibus terrae et ovium fuisse celebratas; contra quod est quod Dominus, huius sacramenti institutor, panem et vinum discipulis suis dedit.
The second is the error of the Arrodinici, who offer in their sacrament bread and cheese because they say men at first made offerings of the fruits of the earth and of their flocks. Against this, however, stands the fact that the Lord who is the institutor of this sacrament gave to his disciples bread and wine.
DeArticuli.A4
Tertius est error Cathaphrygarum et Praeputiatorum qui de infantis sanguine, quem de toto eius corpore minutis punctionum vulneribus extorquent, quasi eucharistiam suam conficere perhibentur immiscentes eum farinae panemque inde facientes: quod magis est simile sacrificiis daemonum quam sacrificiis Christi, secundum illud Ps. Effuderunt sanguinem innocentem quem sacrificaverunt sculptilibus Chanaan.
The third is the error of the Cataphrygae and the Praeputiati, who drew the blood of an infant from tiny punctures in its body, and mixing this with flour made a bread of it; and thus asserted that they consecrated the sacrament. This is more like the sacrifices of demons than that of Christ, according to the Psalm: and they shed innocent blood which they sacrificed to the idols of Chanaan (Ps 105:38).
DeArticuli.A4
Quartus est error Aquariorum, qui aquam solam in sacrificiis offerunt, cum tamen Prov. IX, 5 dicatur ex ore sapientiae qui est Christus Bibite vinum quod miscui vobis.
The fourth is the error of the Aquarii, who offer water only in their sacrifices. But against this are the words from the mouth of wisdom, which is Christ: drink the wine which I have mingled for you (Prov 9:5).
DeArticuli.A4
Quintus est error Ophitarum, qui serpentem esse Christum aestimantes, habent unum colubrum assuetum panes lingua lambere atque ita eis velut eucharistiam sanctificare.
The fifth is the error of the Ophites, who considering the serpent to be Christ, have a snake lick with its tongue the customary bread as if thereby to consecrate the Eucharist for them.
DeArticuli.A4
Sextus est error Praeputiatorum, qui tantum dant mulieribus principatum ut sacerdotio quoque apud eos honorentur.
The sixth is the error of the Praeputiati, who assign to women the role of priests.
DeArticuli.A4
Septimus est error Pauperum de Lugduno, qui dicunt iustum hominem posse conficere hoc sacramentum; contra quos errores est quod Dominus Apostolis suis potestatem tradidit hoc sacramentum celebrandi, unde solum illi qui quadam successione ab Apostolis acceperunt hanc potestatem, possunt hoc sacramentum conficere.
The seventh is the error of the Poor of Lyons who hold that any just man can consecrate this sacrament. Against such errors is the fact that the Lord gave to the apostles the power to celebrate this sacrament; and hence only those who receive this power in a certain succession from the apostles can consecrate this sacrament.
DeArticuli.A4
Octavus est error quorundam qui dicuntur Adamani, qui imitantes nuditatem Adae, nudi itaque mares feminaeque conveniunt, nudi lectiones audiunt, nudi orant, sacramenta nudi celebrant; contra quos dicitur I Cor. XIV, 40 Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis.
The eighth is the error of certain ones called Adamites, who imitating the nakedness of Adam, gather together naked, both men and women, to listen to readings naked, to pray naked, to celebrate the sacraments naked; against whom it is said: But let all things be done among you decently and according to order (1 Cor 14:40).
DeArticuli.A4
A. 5On PenanceDe poenitentia
Quartum sacramentum est poenitentia, cuius quasi materia sunt actus poenitentis, qui dicuntur tres poenitentiae partes: quarum prima est cordis contritio, ad quam pertinet ut homo doleat de peccato commisso et proponat se de cetero non peccaturum; secunda pars est oris confessio, ad quam pertinet ut peccator omnia peccata quorum memoriam habet suo sacerdoti confiteatur integraliter, non dividens ea diversis sacerdotibus; tertia pars est satisfactio pro peccatis secundum arbitrium sacerdotis, quae quidem praecipue fit per ieiunium, orationem et eleemosynam.
The fourth sacrament is penance. The matter, as it were, of this sacrament is the acts of the penitent, which are called the three parts of penance. The first part is a heart-felt contrition, by which one is sorry for the sins one has committed, and determines not to sin again. The second part is confession, which consists in this that the sinner confesses all the sins of which he is mindful to the priest; and all of them at one time to one priest, not dividing them to a number of priests. The third part is satisfaction, which is enjoined according to the judgment of the priest; and consists especially in fasting and prayer and almsgiving.
DeArticuli.A5
Forma autem huius sacramenti sunt verba absolutionis quae sacerdos profert cum dicit Ego te absolvo. Minister huius sacramenti est sacerdos habens auctoritatem absolvendi, vel ordinariam vel ex commissione superioris. Effectus huius sacramenti est absolutio a peccato.
The form of this sacrament is the words of absolution which the priest speaks when he says: I absolve you. The minister of this sacrament is the priest having authority to absolve, which is either ordinary or by commission of his superior. The effect of this sacrament is absolution from sin.
DeArticuli.A5
Est autem contra hoc sacramentum error Novatianorum, qui dicunt hominem post baptismum peccantem non posse per poenitentiam veniam consequi; contra quod dicitur Apoc. II, 5 Memor esto unde excideris et age poenitentiam, et prima opera fac.
Concerning this sacrament is the error of the Novati, who say that any one who has sinned after having been baptized cannot receive pardon through the sacrament of penance. Against this are the words: be mindful therefore from where you have fallen; and do penance, and do the first works (Rev 2:5).
DeArticuli.A5
A. 6On Extreme UnctionDe extrema unctione
Quintum sacramentum est extremae unctionis, cuius materia est oleum olivae per episcopum benedictum. Hoc autem sacramentum non debet dari nisi infirmo quando timetur de periculo mortis; qui debet inungi in locis quinque sensuum, videlicet in oculis propter visum, in auribus propter auditum, in naribus propter odoratum, in ore propter gustum vel locutionem, in manibus propter tactum, in pedibus propter gressum. Quidam autem inungunt in renibus propter delectationem quae in renibus viget.
The fifth sacrament is extreme unction. Its matter is olive oil blessed by the bishop. This sacrament should only be received by those who are in danger of death through sickness. They are to be anointed in the places of the five senses: that is, on the eyes, because it is the organ of the sense of sight; on the ears, because of hearing; on the nostrils, because of smell; on the lips, because of taste or speech; and on the hands because of touch, and on the feet because of walking.
DeArticuli.A6
Forma autem huius sacramenti est ista Per istam unctionem et suam piissimam misericordiam indulgeat tibi Dominus quidquid deliquisti per visum, et similiter in aliis. Minister huius sacramenti est sacerdos. Effectus autem huius sacramenti est sanatio mentis et corporis.
The form of this sacrament is this: through this anointing and through his most divine mercy, may the Lord forgive you whatever thou hast committed through sight; and so on for the other senses. The minister of this sacrament is the priest. The effect of this sacrament is a medicine for both mind and body.
DeArticuli.A6
Contra hoc sacramentum est error Eraconitarum, qui feruntur suos morientes novo modo quasi redimere, id est per oleum, balsamum et aquam, et invocationibus quas hebraicis verbis dicunt super capita eorum; quod est contra formam a Iacobo traditam, ut supra dictum est.
Concerning this sacrament is the error of the Elaeonitae, who are said to anoint their dying with oil and balsam and water and to accompany the anointing with invocations in Hebrew pronounced over the head of the sick. This is, however, contrary to the form handed down by St. James, as given above.
DeArticuli.A6
A. 7On Holy OrdersDe ordinis
Sextum est sacramentum ordinis. Sunt autem septem ordines, scilicet presbyteratus, diaconatus, subdiaconatus, acolytatus, ordo exorcistae, lectoris et ostiarii. Clericatus autem non est ordo sed quaedam professio vitae se dantium divino ministerio; episcopatus autem magis est dignitas quam ordo. Materia autem huius sacramenti est illud materiale per cuius traditionem confertur ordo, sicut presbyteratus traditur per collationem calicis, et quilibet ordo traditur per collationem illius rei quae praecipue pertinet ad ministerium illius ordinis. Forma autem huius sacramenti est talis Accipe potestatem offerendi sacrificium in Ecclesia pro vivis et mortuis, et idem est dicendum in aliis ordinibus. Minister huius sacramenti est episcopus qui confert ordines. Effectus huius sacramenti est augmentum gratiae ad hoc quod aliquis sit idoneus minister Christi.
The sixth Sacrament is holy orders. There are seven orders: priesthood, deaconate, subdeaconate, acolyte, exorcist, lector, and porter. Tonsure is not an order, but a formal profession of giving one's life to the divine ministry. The episcopate is rather a dignity than an order. The matter of this sacrament is that matter which is handed over to the candidate at the conferring of the order. Thus, priesthood is conferred by the handing over of the chalice, and so each order is conferred by the handing over of that matter which in a special way pertains to the ministry of that particular order. The form of this sacrament is this: receive the power to offer sacrifice in the Church for the living and the dead. And similarly power is conferred in the other orders. The minister of this sacrament is the bishop who confers the orders. The effect of this sacrament is an increase of grace for the performance of the duties of a worthy minister of Christ.
DeArticuli.A7
Contra hoc sacramentum fuit error Aerii, qui dicebat presbyterum ab episcopo non debere discerni.
Concerning this sacrament was the error of the Arius, who taught that the priesthood could not be distinguished from the episcopate.
DeArticuli.A7
A. 8On MatrimonyDe matrimonio
Septimum sacramentum est matrimonium, quod est signum coniunctionis Christi et Ecclesiae. Causa autem efficiens matrimonii est mutuus consensus per verba de praesenti expressus. Est autem triplex bonum matrimonii: quorum primum est proles suscipienda et educanda ad cultum Dei; secundum est fides quam unus coniugum debet alteri servare; tertium est sacramentum, id est indivisibilitas matrimonii propter hoc quod significat indivisibilem coniunctionem Christi et Ecclesiae.
Matrimony is the seventh sacrament. It is a sign of the union between Christ and the Church. The efficient cause of matrimony is the mutual consent expressed in words effective in the present by the parties. Matrimony has a threefold good. The first is the birth of children and the educating of them to the worship of God. The second is that fidelity which one must render to the other; and the third is that it is a sacrament, or, in other words, the indivisibility of matrimony which shows forth the indivisible union of Christ and his Church.
DeArticuli.A8
Est autem contra hoc sacramentum multiplex error. Primum quidem est Tatianorum qui nuptias damnant, contra illud quod dicitur I Cor. VII, 28 Mulier non peccat si nubit.
Concerning Matrimony there are a number of errors. The first is that of Tatian, who condemned marriage, and against such it is written: a woman does not sin if she marries (1 Cor 7:28).
DeArticuli.A8
Secundus est error Ioviniani qui nuptias aequavit virginitati: de quo supra dictum est.
The second error is that of Jovinian, who made marriage equal to virginity, which was spoken about above.De articulis fidei, a. 4.
DeArticuli.A8
Tertius est error Nicolaitarum qui indifferenter mutuis uxoribus utuntur. Fuerunt etiam multi alii haeretici turpia quaedam docentes et exercentes, contra illud Hebr. ult. Sit honorabile connubium in omnibus et torus immaculatus.
The third is that of the Nicolaitae, who mutually exchange their wives. There were also many other heretics who taught and worked impurities, and against which it is said in Hebrews: let marriage be honorable among all, and the bed undefiled (Heb 13:4).
DeArticuli.A8
A. 9On the Virtue of the SacramentsDe virtute sacramentorum
Horum autem virtute sacramentorum homo perducitur ad futuram gloriam, quae consistit in septem dotibus, tribus animae et quatuor corporis.
By the reception of these sacraments, man is led to future eternal glory which consists in seven gifts, three of the soul and four of the body.
DeArticuli.A9
Prima dos animae est visio Dei per essentiam, secundum illud I Io. III, 2 Videbimus eum sicuti est.
The first gift given to the soul is the vision of God in his essence, according to the words: we shall see him as he is (1 John 3:2).
DeArticuli.A9
Secunda est comprehensio, qua scilicet Deum apprehendemus quasi nostram mercedem, I Cor. IX, 24 Sic currite ut comprehendatis.
The second gift is comprehension, or that understanding of God as the reward of our merits: so run that you may obtain (1 Cor 9:24).
DeArticuli.A9
Tertia est fruitio qua in Deo delectabimur, secundum illud Iob XXII, 26 Tunc super Omnipotentem deliciis afflues.
The third is perfect enjoyment, wherein we shall have full happiness in God: then shall you abound in delights of the Almighty (Job 22:26).
DeArticuli.A9
Prima autem dos corporis est impassibilitas, secundum illud I Cor. XV, 53 Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem.
The first gift which shall be enjoyed by the body is that of impassibility, for this corruptible must put on incorruption (1 Cor 15:53).
DeArticuli.A9
Secunda est claritas, secundum illud Matth. XIII, 43 Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum.
The second gift is brilliancy: then shall the just shine as the sun, in the kingdom of their Father (Matt 13:43).
DeArticuli.A9
Tertia est agilitas per quam celeriter adesse poterunt ubi volent, Sap. III, 7 Tanquam scintillae in arundineto discurrent.
The third is agility, through which they can instantly be present wheresoever they wish: they shall run to and fro like sparks among the reeds (Wis 3:7).
DeArticuli.A9
Quarta est subtilitas per quam poterunt quaecumque voluerint penetrare, secundum illud I Cor. XV, 44 Seminatur corpus animale, surget corpus spirituale. Ad quam gloriam nos perducat qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen.
The fourth is the gift of subtility, whereby they can penetrate wherever they desire: it is sown a natural body, it shall rise a spiritual body (1 Cor 15:44). To all of which may he lead us, who lives and reigns forever and ever. Amen.
DeArticuli.A9

Notebook

Full View